VOX LATINA, Tomus 36 (2000) Fasc. 142
LIBRORVM EXISTIMATIONES
Luxenberg, Christoph: Die syro-aramäische
Lesart des Koran. (Ein Beitrag zur Entschlüsselung der Koransprache).
Verlag:
Das Arabische Buch: beim Autor. Druckerei Weinert Berlin, a. 2000. –
pp. IX +
311. ISBN 3-86093-274-8. – Hoc opus extraordinarium constat
duodesexaginta
marcis Germanicis.
Syro-aramaica
fuit illa lingua exculta, qua Arabes quoque illius regionis, ubi
Coranus
compositus est, utebantur, cum illo tempore (saec. VI/VII) lingua Arabica nondum
fuisset lingua
litteraria sive litterata (cfr p.
VIII). Ipse vero Mahumetus (570-632) christianismum Christianosve
videtur
cognovisse, nisi forte in initio ipse fuerit Christianus,[1]
qui sermonem Aramaico-arabicum regionis Meccanae [Mecca]
adhibere solebat (cfr
pp. X sq., 298 sq.). Sed «manifestationes» ipsi factas traditione
«orali» aliis
ipse tradidjt, quae verba calipha Osman(us) ibn ‘Affân (644-656)
descripsit
libroque «Coranico» comprehendit, quae erant annis 612-632 per viginti
fere
annos memoriter enuntiata et praedicata (cfr
p. 1).
Scriptura
vero Arabica in initio tantum ex
consonantibus solis constabat (sicut lingua Hebraica), praetermissis
vocalibus.
Tamen decursu decenniorum saeculorumve insequentium punctis specialibus
adhibitis vocales quoque signatae adscribebantur, unde Coranus primus
liber
Arabicus, isque classicus, factus est. Tamen Aramaica verba numero non
pauca
non iam satis cognita non ita recte, quin etiam perperam et falso
transscribebantur. Itaque factum est, ut verba quaedam numero non pauca
parum
intellegerentur falsoque traderentur. His verbis sententiisve vere
aenigmaticis
Christianus Luxenberg mederi conatus est tam antiquis explanatoribus
nixus quam
scientia linguae Syro-aramaicae sollerter scientissimeque usus. Nam non
pauci
loci textuum Coranicorum obscuri sunt et ancipites.
Atque
profecto quidem plus quam quarta pars textus
totius Corani significationis est nimis incertae (cfr p. 83). Itaque
verba
Coranica vix sunt revelationis directae vel immediatae. – Tractator
autem huius
libri autumat multis locis Corani non mendosam linguam Arabicam
deprehendi, sed
linguam Arabicam satis emendatam (cfr p. 205), tamen textum primigenium
eundemque originalem compluries parum intellectum.
Ceterum
idem in locis tractandis vel potius
emendandis verba Arabica sirniliterque verba Syro-aramaica tam
scriptura
originaliter Arabica quam originaliter Syro-aramaica diligentissime
affert
«translitteratione» alphabeti Latini. Itaque Syro-aramaice scribitur
«allâhâ»,
id quod est Arabice «allâh», quo
nomine Deus significatur (cfr p. 207). At longum est
dubia vel
dubiosa verba Arabica singillatim afferre, ubi allatis verbis eorundem
locorum
Syro-aramaicis facilis et conveniens explicatio proponitur.
Tamen
operae pretium videtur esse de «virginibus
paradisicis» agere, quales viris in paradisum assumendis vel assumptis
promittuntur et praebentur (p. 221 sqq.). Haec promissio mythologica
videtur
esse originis Persicae (cfr p. 224).
Illo enim loco viris in paradisum assumptis perperam permittitur, ut
eis liceat
illas virgines devirginare eisdemque, quibus esse dicuntur mamillae
tumidae (cfr pp. 258 sq.), ad libitum uti (cfr
pp. 249 et 251 sq. et 258). Sed
revera illo loco de uvis excellentissimis agitur (cfr
p. 260). Nam plus quam esca sive cibus et potus in paradiso non
praebebitur (cfr p. 247, cfr pp.
221-260), neque erit caelum
summae beatitudinis tamquam lupanar paradisiacum.
Denique
non paucae locutiones Coranicae ex
textibus liturgiae Syro-christianae depromptae sunt. Qua in re
quaerendum erit,
ex quanam communitate Syro-christiana eademque praeislamica tales loci
hausti
sint. Videtur autem Coranica «sura» nonagesima sexta inter
vetustissimas Corani
numerari, quae est verisimiliter praecoranica, id est praeislamica, id
quod
sermone quadamtenus aenigmatico et locutionibus originis veteris atque
venerabilis comprobatur. Porro parallelus textus in
«sura» quinta exhibetur. Quod utriusque «surae» argumentum artissime
cum
liturgia cenae cohaeret divinae. Haec condicio in Islamismo posteriore
prorsus
oblivione obruta est. Exstant
insuper complures documentorum particulae,
quibus similia satis certe comprobantur (cfr
pp. 296-298).
Porro
post recapitulationem quandam (p. 299) sub
finem libri de lingua Corgnica agitur (pp. 299-303), de traditione
«orali» (pp.
303 sq.), de philologia Arabica (pp. 304 sq.), de errore historico
traditionis
«oralis» (p. 306), denique de Corano funditus retractando (p. 306). –
Subiunguntur libri adhibiti (pp. 307-311).
Ipsa
denique argumentatio totius libri
singulariter perspicua et conspicua est atque sine ullis assertionibus
«polemicis». Sermo autem demonstrationis satis simplex est satisque
conclusivus. Paucissima autem menda typographica sunt haec: Diphtong
(pp. 69 et
215), recte: Diphthong; Jopseph (p.
75), recte: Joseph; conditione (p.
105), recte: condicione; Infinitif
(p. 175), recte: Infinitiv; entegegen
(p. 198, adn. 233), recte: entgegen.
Hic liber
praestantissimus utinam causa sit
efficax, qua inimicitiae quaedam generales et fundamentales deminuantur
et
destruantur.
C.
Eichenseer
[1] Cfr Salwâ Bâ-l-Hagg Salih-al-‘Âyab: De Christianitate Arabica eiusdemque incremento ab initiis usque ad saeculum christianismi decimum. Beryti (Beirut) a. 1997.